Latin
21
Augustine, De Peccato Originali 21
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra ista dicit, non inde se purgat. in regnum caelorum sine baptismo paruulos intrare non posse nec ipsi aliquando negauerunt. sed non inde quaestio est; de purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. inde se purget, qui non uult fateri lauacrum regenerationis in paruulis habere quod purget. et ideo cetera quae dicturus est attendamus. post interpositum enim ex euangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et spiritu regnum caelorum nullus possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio, secutus adiunxit dicens: 'quis ille tam inpius est, qui cuiuslibet aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem?' et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum an ex bono ad melius. nam et Caelestius apud Carthaginem in libello suo redemptionem confessus est paruulorum et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum.