Latin
22
Augustine, De Peccato Originali 22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid deinde iste subiungat, adtendite. 'et in perpetuam', inquit, 'certamque uitam renasci uetet eum qui natus sit ad incertam?' id est: quis tam inpius est. ut uetet renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse dicere incertam. ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi propter originale peccatum.