Latin
13
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 13
Unproofread scanNot analysed yet
'Iterum', ait, 'quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est: ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius. si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?' respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit.