Latin
14
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 14
Unproofread scanNot analysed yet
'Iterum', ait, 'quaerendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manicheus audebit: quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? omne enim peccatum malum esse quis dubitet?' respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo. quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem.