Latin
22
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Audiamus ergo et in his testimoniis, quae deinde posuit, deum sua praecepta non grauia commendantem. 'quod dei mandata', inquit, non modo inpossibilia non sint, uerum ne grauia quidem. in Deuteronomio: et conuertetur dominus deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis uocem domini dei uestri custodire et facere omnia mandata eius et iustitias et iudicia quae scripta sunt in libro legis huius: si conuersus fueris ad dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua. quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grane neque longe a te est. non est in caelo, ut dicas: quis ascendet in caelum et accipiet illud nobis et audientes faciemus? non est trans mare, ut dicas: quis transfretabit mare et accipiet illud nobis et audientes faciemus? iuxta te est enim uerbum in ore tuo, in corde et in manibus tuis facere illud. item dominus in euangelio: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris iugum enim meum suaue est et onus meum leue est. item in epistula sancti Iohannis: haec est caritas dei, ut mandata eius obseruemus; et mandata eius grauia non sunt'. his auditis legitimis et euangelicis et apostolicis testimoniis aedificemur ad gratiam, quam non intellegunt qui ignorantes dei iustitiam et suam nolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. si enim non intellegunt illud ex Deuteronomio quemadmodum apostolus Paulus commemorauerit, ut corde credatur ad iustitiam, ore [autem] confessio fiat ad salutem, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. isto certe Iohannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, ubi ait: haec est caritas dei, ut mandata eius seruemus; et mandata eius grauia non sunt, debent utique commoneri caritati dei non esse graue mandatum dei, quae nonnisi per spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, non [per arbitrium] humanae uoluntatis, cui plus dando quam oportet ignorant iustitiam dei: quae tamen caritas tunc perfecta erit, cum poenalis timor omnis abscesserit.