Latin
23
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec proposuit testimonia, quae contra eos dici solent, nec ea soluit, sed commemorando quasi contraria quaestiones artius inligauit. ait enim: 'testimonia scripturarum, quae e diuerso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem uel non peccandi possibilitatem inperite existimant se scripturarum auctoritate posse destruere. obicere enim solent', inquit, quod sanctus Iob dixerit: quis mundus est a peccato? nec infans, cuius est unius diei uita super terram'. deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Iob dixerit: iustus enim uir et sine querella factus sum in derisu, non intellegens posse dici hominem iustum, qui perfectioni iustitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac uita potuisse, in qua ex fide uiuitur, non negamus.