Latin
27
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 27
Unproofread scanNot analysed yet
Item quod dicit: uias enim eius custodiui et non declinaui a mandatis eius neque discedam, custodit uias dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat; proficit autem minuendo peccata, donec perueniat ubi sine peccato sit. non enim aliter potest eo modo proficere nisi custodiendo uias eius. declinat autem a mandatis domini atque discedit apostata, non ille, qui, etiamsi habet peccatum, confligendi tamen cum eo perseuerantiam non relinquit, donec eo perueniat, ubi nulla cum morte contentio remanebit. in isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide uiuitur, et ea quodam modo loricamur. assumimus quoque iudicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus. unde scriptum est: iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis. hinc item dicit: iustitia uestitus eram, et circumdedi mihi iudicium sicut chlamydem. nam et ista uestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia. ,non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste iustitia nouissima inimica morte destructa.