Latin
28.1 to 28.14
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 28.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem iterum ait idem sanctus lob: non enim reprehendit me cor meum in omni uita mea, tunc nos in ista uita, in qua ex fide uiuimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides in qua corde creditur ad iustitiam, non neglegit reprehendere peccatum nostrum. unde dicit apostolus: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago. bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum uult iustus, qui ex fide uiuit; et tamen facit quod odit, quia concupiscit, quamuis post concupiscentias suas non eat: quod si fecerit, tunc uere ipse fecit ut cedat. ut consentiat, ut desiderio peccati oboediat. tunc eum cor eius reprehendit, quia ipsum reprehendit, non illud peccatum eius, quod habitat in membris eius. cum uero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato, inest quidem peccatum in membris eius, sed non regnat, quia non oboeditur desideriis eius. et ideo dum quod non uult agit, id est non uult concupiscere et concupiscit, consentit legi, quia bona est. hoc enim uult et ipse quod lex, quia uult ipse non concupiscere et lex dicit: non concupisces. in hoc quoniam uult quod et lex uult, procul dubio consentit legi; concupiscit tamen quia non est sine peccato, sed iam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum. ideo non eum reprehendit cor eius in omni uita eius, hoc est in fide eius, quia iustus ex fide uiuit, et ideo fides eius est uita eius. scit enim quia non habitat in carne eius bonum, ubi habitat peccatum; sed non ei consentiendo uiuit ex fide, quia inuocat deum, ut adiuuetur pugnans contra peccatum.