Latin
33
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 33
Unproofread scanNot analysed yet
'Item dicunt', inquit, (quis gloriabitur castum se habere co r?' et ad hoc respondit multis testimoniis uolens ostendere posse esse in homine castum cor nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici: quis gloriabitur castum se habere cor? ne scriptura diuina in hoc testimonio et in his per quae respondit sibi ipsa aduersaria uideatur. nos autem huic respondentes dicimus ideo secutum esse: quis gloriabitur castum se habere cor? quoniam praecessit: cum rex iustus sederit in throno. quantalibet enim iustitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non uidet, inueniatur esse culpandum, cum rex iustus sederit in throno, cuius cogitationem fugere delicta non possunt nec illa, de quibus dictum est: delicta quis intellegit? cum ergo rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi forte isti, qui uolunt in sua iustitia, non in ipsius iudicis misericordia gloriari?