Latin
34
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 34
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen etiam illa uera sunt, quae respondendo subiecit, quod saluator ait in euangelio: beati mundicordes. quoniam ipsi deum uidebunt, et quod Dauid dicit: quis ascendet in montem domini? aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde; et alibi: benefac, domine, bonis et rectis corde; item apud Salomonem: bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia; item illic: auerte te a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum; item in epistula lohannis: si cor nostrum nos non reprehendat. fiduciam habemus ad deum et quaecumque petierimus accipiemus ab eo. hoc enim agitur uoluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando, elemosynas faciendo, iniurias ignoscendo, instanter orando et proficiendi uires precando ueraciterque dicendo: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, et: ne inferas nos in temptationem, sed libera nos a malo, hoc prorsus agitur, ut cor mundetur et peccatum omne tollatur et quod iudex iustus, cum in throno sederit, occultum inuenerit minusque mundatum eius misericordia remittatur, ut deo uidendo totum sanum mundumque reddatur; iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non facit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset? quandoquidem cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?