Latin
7
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 7
Unproofread scanNot analysed yet
'Iterum', ait, 'quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens, ut uel dubitet fieri posse, quod deum uelle non dubitet'? respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena.