Latin
8
Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 8
Unproofread scanNot analysed yet
'Item', ait, 'quaerendum est, quomodo uult deus hominem esse, cum peccato an sine peccato. procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec inpietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult; quasi quem ad hoc deus creauerit, ut posset esse quod nolit et non posset esse quod uelit et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret uoluntatem'. iam superius responsum est, sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena caritas —plenitudo enim legis caritas —tunc autem plena caritas, quando uidebimus eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem.