Latin
CAPUT PRIMUM.- Sex de anima quæstiones proponit Evodius. Unde sit anima. Animæ …
Augustine, De Quantitate Animae 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
i. E. Quoniam video te abundare otio, quæso ut mihi respondeas de iis quæ me movent, non, ut opipor, importune alque incongrue. Sape enim cum abs le multa quaesissem nescio qua illa graeca sententia me deterrendum putasti, qua prohibemur ea quae supra uos sunt requirere: nunc vero non puto nos ipsos supra nos esse. Quamobrem cum de anima quæro, non sum dignus qui audiam: Quod supra nos, quid ad nos (b)? sed fortasse dignus qui audiam, quid simus nos. A. Enumera breviter qua de anima audire velis. £. Faciam: nam sunt mihi ista diuturna cogitatione præparata. Quaero igitur unde sit anima, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, et cum ad corpus veDcrit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit?