Latin
CAPUT PRIMUM.- Sex de anima quæstiones proponit Evodius. Unde sit anima. Animæ …
Augustine, De Quantitate Animae 2
Unproofread scanNot analysed yet
%. A. Cum quajris unde sit anima, duo quaedam intelligere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quæ sji ejus patria scire cupientes; aliter unde sit, cum quærimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis, cuti interrogas unde ait anima? Utrumnam quasi regionem ejus ct patriam, unde huc venerit, nosse desideras; an vero quae sit ejns substantia, requiris. E. Equidem utrumque scire vellem, sed quid scit sciendum prius, tuo judicio malo committere. A. Propriam quamdam habitationem animae ac patriam, Deum ipsum crodo esse a quo creata est. Substantiam vero ejus nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque cx terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex bis omnibus, neque ex aliquibus horum conjunctis constare animam puto. Sed quemadmodum si ex me quæreres, arbor ista ex quibus constet, notissima ista elementa quatuor nominarem, ex quibus omnia talia constare credendum est; porro si pergeres quaerere, unde ipsa terra, vel aqua, vel aer, vel ignis constent, nihil jam quod dicerem reperirem: sic cum quæritur ex quibus sit homo compositus, respondere possum, ex anima et corpore; rursum de corpore si quaeras, ad illa elementa quatuor recurram; de anima vero quaerenti tibi, cum simplex quiddam et propriæ substantiae videatur esse, non aliter haeream ac si quæris, ut dictum est, unde sit terra. E. Quomodo eam propriam velis habere substantiam, cum dixeris a. Deo factam, non intelligo. A. Quomodo et terram ipsam a Dea factam, negare non possum; et tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terra constet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et ideo elementum dicitur omnium istorum corporum, quae fiunt ex quatuor elementis. Non ergo sibi adversatur senlenlia qua dicimus, et a Deo animam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim ejus propriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut aeris, ut aquæ, ut terræ, quo cætera ex his omn bus componerentur.