Latin
Chapter 22
Augustine, De Quantitate Animae 22.38
Unproofread scanNot analysed yet
Ilis præjactis atque intellectis, quantum præsens negotium postulat, vide nunc eas quæ icuntur in animalibus vires, utrum, rationi huic congruant: nam corpora omnium animalium quis ncgal suo pondure pradita Quod pondus nutu animæ actum, quo inclinaverit, multum valet magnitudine propria. Sed nutns animæ ad movendum corporis pondus, nervis quasi tormentis utitur: nervos autem vegetat mobilioresque efficit siccitas calorque moderatus; contra eos laxat atque infirmat humidus rigor. Itaque somno, quia cum frigidum et humidum dicunt medici et probant, membra languescunt; atque ipse expergefactorum conatus multo est debilior, ideoque nihil est fractius et enervius lethargicis. At quosdam phreneticos, quibus vigiliæ et vini' vis ct acutæ febres, id est tot calida plus nimio nervos tendunt atque durant, majoribus viribus quam integra valetudine reluctari et multa faccre manifestum est, cum eorum corpus sit ægritudine attenuatius ct exilius. Si igitur et nutu animæ, et nervorum quodam machinamento, et pondere corporis confiunt hæ quæ vires vocantur; voluntas nutum exhibet, qui pronior fit spe vel audacia, retunditur autem timore, sed multo magis desperatione (nam in metu cum aliqua spes subest, vehementiores vircs apparcre assolent); machinamentum configuratio quædam corporis coaptat, temperatio modificat valetudinis confirmat exercititionis industria; pondus dat moles membrorum, quam actas et nutrimenta comparant, instaurant autem sola nutrimenta. His omnibus qui:equaliter prævalet. mirandus est viribus, et lauto cst alius alio invalidior, quanto plus cum ista deficiunt. Fitque sæpe ut pertinaci nutu, meliore machinamento alius, quamvis parvum pondus corporis egerit, alium majore mole præditum vinca! . Hursusque nonnunquam tanta moles est, ut etiamsi imhccilliore nisu agatur, opprimat tamen parvum adversarium multo vehementius innitentem. Cum vero non pondus corporis, ncc moderatio nervorum, sod nutus ipse, id est animus cedi! ,ut omnino valentior ab omnimodo invalidiore, sed tamen timidior ab audaciore superetur; nescio utrum viribus attribuendum sit. Nisi quis dicat haberequasdam suas vires animam, quibus ci major audacia, vel fiducia parialur: quæ cum alteri adsunt, alteri desunt, tunc intelligitur quantum animus corpori suo, etiam in co quod per corpus agitur, antecellat.