Latin
Chapter 25
Augustine, De Quantitate Animae 25.49
Unproofread scanNot analysed yet
A. Si hoc ita cst, fateor definitionem esse perfectam. Sed tentemus eam, si placet, utrum illo secundo vitio non vacillet, quo illa hominis, cui grammaticum est additum. Nam meminisse te oportet, 'quod esse hominem dictum est animal rationale mortale grammaticum; eoque peccare istam definitionem, quod conversione vera est, cum prima enantatione sit falsa. Namque falsum est, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est, quamvis verum sit, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Ergo ideo vitiosa est hæc definitio, qnod nihil quidem præter hominem, sed non omnem hominem tenet: et hxc fortasse talis est, de qua velut perfecta gloriamur. Quanquam cnim omnis passio corporis per seipsam non latens animam sensus sit, non tamen omnis sensus istud est. Qucd sic intelligas licet; bestiæ nempe sentiunt, ac pene omnes quinque illis sensibus vigent, quantum cuique natura tributum est. An tu id ncgabis? E. Nihil minus.