Latin
Chapter 26
Augustine, De Quantitate Animae 26.50
Unproofread scanNot analysed yet
A. Quid? hoc nonne concedis, scientiam non esse, xisi cum res aliqua firma rationc percepta et cognita. est? E. Concedo. A. At bestia ratione non utitur. E. Et hoc concedo. A. Non igitur scientia cadit in bestiam. Cum autem non latet aliquid, utique scitnr; non igitur sentiunt bestiæ, si omnis sensus est cum passio corporis per sciptam non latet animam: sentiunt autem, ut paulo ante concessum est: quid ergo dubitamus illam definitionem improbare, quæ omnem sensum circumplecti minime potuit, siquidem bestiarum sensus exclusus est! E. Fateor me deceptum, cum tibi concessi scientiam tunc esse cum aliquid firma ratione perciphur. Solos enim homines, cum hoc rogabas, intuebar: nam neque possum dicere ratione uti bestias, nee cis possum scientiam denegare. Sciebat enim, ut opinor, dominum suum canis, quem post viginti annos recognovisse perhibetur (Odyss. p, i91 sqq ),ut taceam de cæteris innumerabilibus. A. Die mihi, oro te, si duæ quædam res tibi proponantur, una ad quam perveniendum sit, altera per quam pervenire possis; quam istarum pluris pendis, et quam cui praponis? E. Quis dubitat eam præstare ad quam sit perveuicndum? A. Ergo cum sint duæ res quædam acienlia et ratio, per scientiam pervenimus ad rationem, an per rationem ad scientiam? E. Utraque res sibimet quantum arbilror, ita nexa est, ut per alterutram ad alteram perveniri possit. Namque ad ipsam rationem non perveniremus, nisi ad eam perveniendum esse sciremus. Præcessit ergo scientia, ut ad rationem per cam perveniremus. A. Quid! ad ipsam scientiam qnam dicis præcedere, sine ralione pervenitur? E. Nunquam hoc dixerim: nam est ita summa temeritas. A. Per rationem igitur? E. Non ita est. A. Ergo per temeritatem? E. Quis hoc dixerit? A. Per quid ighur? E. Per nihil, quia scientia insita est nobis.