Latin
CAPIT III. — Anima quanta sit
Augustine, De Quantitate Animae 5
Unproofread scanNot analysed yet
A. E. Et hoc interim salis est: dic nunc quanta sit anima. A. Quomodo quæris quanta sit? Non enim intelligo utrum ejus quasi spatium latitudinis vel longitudinis, vel roboris, vel horum simul omnium requiras; an quantum valeat nosse velis. Solemns enim quærere quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura ejus porrecta fuerit. Et item quantus vir fur; rit, id est, quantæ potentiae atque virtutis. E. Utrumque de auimascire cupio. A. Atqui illud superius did non potest, nec omnino intelligi de anima. Non enim ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est anima: corporea ista sunt, ut milii videtur; et de consuetudine corporum sic animam quaerimus. Ideoque bene præcipitur etiam in mysteriis, ut omnia corporea contemnat, universoque huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo: non enim alia salus animae est, aut renovatio, aut reconcilaitio auctori suo. Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi respondere non possum; sed possum affirmare, neque illam longam esse, nec latam, nec robustam, neque aliquid horum quæ in mensuris corporum quaeri solent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si placet. E. Placet vero, ac vehementer exspecto: videtur cnim mihi quasi nihil esse anima, si nihil est horum. A. Prius ergo si videtur, ostendam tibi multas esse res quas non possis dicere nihil esse, nec tamen in eis invenire aliqua hujusmodi spatia, qualia in anima requiris: ut non solum non tibi ex eo anima nihil esse videatur, quod in ea non invenis longitudinem, sive aliquid tale; sed eo pretiosior et pluris æstimanda sit, quo nihil horum habet. Deinde utrum vere nihil horum habeat, videbimus. E. Utere quo vis ordino ac modo, ego audire et discere paratus sum.