Latin
Chapter 2
Augustine, De Quantitate Animae 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
E. Interim accipio uude sit anima, id est, ex Deo, qua: mecum sedulo retractabo, et si quid me moverit, post requiram. Unde quæso, explices qualis sit. A. Videtur mihi esse similis Deo. De anima cnim, nisi fallor, requiris humana. E. Idipsum est quod abs te explicari vellem, quemadmodum sit anima similis Deo; cum Deum a nullo factum esse credamus, animam vero ab ipso Deo factam supra dixeris. A. Quid? tu diflicile putas Deo fuisse, ut aliquid sibi simile faceret, cum hoc in tanta varietate imaginum etiam videas nobis esse concessum I E. Sed nos videmur mortalia facere, Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur. A. Ergo tu velles talia fieri ab hominibus, qualia Deus fecit I! E. Non equidcm hoc dixerim. Sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudincm suam; sic et nos immortales a Deo facti, ad similitudinem nostram quod facimus, immortale esse deberet. A. Recte diceres, si ad ejus imaginem pingeres tabulam, quod in te immortale esse credis: nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est. E. Quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possum facere ut ille? A. Quomodo nec imago corporis tui potest boc valere quod tuum corpus valet; sic anima non mirandum est si potentiam tantam non babct, quantam ille ad cujus similitudinem facta cst.