Latin
CAPUT XXXI.- Vermiculi secti partes moventur. An argumentum sit animæ per totum…
Augustine, De Quantitate Animae 62
Unproofread scanNot analysed yet
E. Nihil haberem fortasse, nisi recordarer quantum pueri mirari soleremus palpitantes lacertarum caudas amputatas a cætero corpore; qucm motum sine anima fieri nullo modo mibi persuadere possum: ne que quo pacto fiat, ut nullum sit animæ spatium, quando præcidi etiam cum corpore potest, intelligo. A. Possem respondere aerem et ignem, quai duo pcr animac præsentiam tenentur in corpore terreno et humi do, ut omnium quatuor fiat contemperatio, duin post ejusdem animæ abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt, movcre illa corpuscula tanto concitatius, quanto plaga reccutiorc subito erumpunt: deinde porro motum languescere, postremo desinere, dum minus minusque fit quod effugit, ac deinde totuni evolat. Sed ab hoc me revocat qnod his hausi oculis pene serius qnam credi potest; sed certe non serius quam deberem. Cum enim nupcr in agro essemus Liguriæ, nostri illi adolescentes qui tunc mecum crant studiorum suorum gratia, animadverterunt humi jacentes in opaco ioco, reptantem bestiolam multipedem, longum dico quemdam vermiculum: vulgo notus est, hoc tamen quod dicam nunquam in eo expertus eram. Verso namque stilo quem forte habebat unus illorum, animal mcdium percussit: tum ambæ partes corp oris ab illo vulnere in contraria discesserunt, tanta pedum celeritate, ac nihilo imbecilliore nisu, quam si duo hujuscemodi animantia forent. Quo miraculo exterrit, causæque curiosi, ad nos, ubi simul ego et Alypius concidebamus, alacriter viventia frusta illa detulerunt. Neque nos parum commoti, ea currere in tabula quaquaversum poterant, cernebamus: atque unum ipsorum stilo tactum, contorqucbat se ad doloris locum, nihil sentiente alio, ac suos alibi motus per. agente. Quid plura? Tentavimus, quatenus id valeret; atque vermiculum, imo jam vermiculos in multas partes concidimus: ita omnes movebantur, ut nisi a nobis illud factum esset, et comparerent vulnera recentia, totidem illos scparatim natos, ac sibi quemque vixisse crederemus.