Latin
CAPUT XXXI.- Vermiculi secti partes moventur. An argumentum sit animæ per totum…
Augustine, De Quantitate Animae 63
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tunc ego quod illis adolescentibus dixi, cum intenti me intuerentur, tibi uunc dicere vereor: jam enim tantum processimus, ntnisi tibi aliter respondero quod secundum meam causam probabiliter valet, tanta nostra intentio per iam longum munita sermonem, ab uno vermiculo penetrata succubuisse videatur. Ilis aulem praeceperam, ut in studiis, siculi coeperant, suum cursum tenerent; ita eos opportunius aliquando ad quærenda et discenda ista, si res moneret, esse ventnros. Sed quæ illis discedentibus cum Alypio sermocinatus sum, cum uterque nostrum pro suo quisque modulo recordaretur et conjectarct ct qurcreret, si exponere velim; longe plura nobis dicenda sunt, quam ab ipso principio tantis. ambagibus atque anfractibus dicta sunt: non apud te tamen tacebo quod sentio. Nisi mihi tunc multa jam nota essent de corpore, du specie q":c inest corpori, de loco, de tempure, de motu, quæ subtilissime atque abstrusissime propter hanc ipsam quæstionem disseruntur; ad dandam palmam iis, qui corpus esse animam dicunt, declinarem. Quapropter te, ut possum, etiam atque etiam moneo, ne temese aut in libros aut in disputationes loquacissimorum hominum, nimiumque sensibus his corporis credentium te præcipites, donec corrigas firmesquc. vestigia, quæ usque ad ipsum Deum animam ducunt: ne ab illo secretissimo et tranquillissimo mentis habitaculo, a quo nunc, dum hæc incolit, peregrina est, stadiis facilius et laboribus, quam inertia desidiaque avertaris.