Latin
CAPUT XXXII.—Dissecto corpore anima non secaMur. Frusia dissecti corporis viver…
Augustine, De Quantitate Animae 66
Unproofread scanNot analysed yet
A. Age, jam dic mihi: cum ore ipsum nomen erumpit tuo, atque id cgo audiens solem cogito, quem tu ante voccm et cum ipsa voce cogitasti, ct nunc fortasse ambo cogitamus; nonne tibi videtur nomen ipsum veluti accepisse abs te significationem, quam ad me per aures deportarct? E. Yidetur. A. Cnm ergo nomcn ipsum sono et significatione constet, sonus autem ad aurcs, significalio ad mentem pertineat; nonna arbitraris in nomine, velut in aliquo animante, sonum esse corpus, significationem autem quasi animam soni E. Nihil mihi vidctur similius. A. Attende nunc, utrum nominis sonus per litteras dividi possit, cum anima ejus, id est significatio, non possit. Siquidem ipsa est quam paulo ante in nostra cogitatione nec latam nec longam respondisti tibi videri. E. Prorsus assentior. A. Quid, cum per litteras singulas sonus ille dividitur, videtur tibi significationem illam rclinerc? E. Quomodo possunt singulæ litteræ significare, quod nomen quod ex his confit, significat? A. At cum, perdita significatione discerptus in litteris sonus est; num aliud putas esse factum, quam dilaniato corpore discessisse animam, et quasi mortem quamdam nominis contigisse? E. Non solum assentior, sed ita libenter, ut nibil me magis in hoc sermone delectaverit.