Latin
CAPUT XXXII.—Dissecto corpore anima non secaMur. Frusia dissecti corporis viver…
Augustine, De Quantitate Animae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde qnacro abs te, utrum putes in verbis nostris aliud esse ipsum sonum, aliud quod sono significatur. E. Ego utrumque idem puto. A. Dic mihi ergo, sonus ipse unde procedat cum loqueris. E. Quis dubitet a me procedere? A. Abs te ergo sol procedit, dum nominas solem? E. De sono me, non de re ipsa interrogasti. A. Aliud ergo sonus est, aliud res quam significat sonus: tu autem utrumque idem esse dixeras. E. Age, jam concedo aliud esse significantem sonum, aliud rem quæ significatur. A. Dic ergo, utrum posses gnarus latinæ linguæ nominare in loquendo solcm, si non intellectus solis præcederet sonum. E. Nullo modo possem. A. Quid? antequam ipsum nomen de ore procedat, si volens id enuntiare aliquandiu te in silentio teneas; nonne in tua cogitatione manet, quod expressa voce alius auditurus cst? E. Manifestum est. A. Quid? cum ipse sol tantæ sit magnitudinis, num illa notio ejus, quam cogitatione ante vocem tenes, aut longa, aut lata. aut quid ejusmodi videa Iotest? E. Nullo modo.