Latin
Quartus gradus animae
Augustine, De Quantitate Animae 73
Unproofread scanNot analysed yet
Suspice igitur atque insUi quarto gradui, es quo bonitas incipit, atque omnis vera laudatio. Itine enim anima se noa solum auo, si quam universi partem agit, sed ipsi etiam universo corpori audet praponere, bonaque ejus bona sua non putare, atque potentiæ pulchritudinique suae comparata discernere atque contemnere: et inde quo inagis se delectat, eo magis sese abstrahere a sordibus, totamque emaculare ac mundissimam reddere et comptissimam; roborare se adversus omnia, qux de proposito ac sententia diinovere moliuntur; societatem humanam magni pendere, nihilque velle alteri quod sibi nolit aceidcre; sequi auctoritatem ac præcepta sapientium, et ptr hæc loqui sibi Deum credere. In hoc tam praEclaro adu animæ inest adhuc labor, et contra hujus mundi molestias atque blanditias magnus acerrimusque conflictus. In ipso enim purgationis negotio subest melus morti. sæpe non magnus, sape vero vchementissimus: non magnus tum cum robustissime creditur (nam videre hoc utrum sit verum, non nisi perpurgatae animæ licet )tanta Dei providentia justitiaque gubernari omnia, ut nulli mors inique aceidcre possit, ctiamsi eam forte iniquus intulerit. Vehementer autem formidatur mors in boc jam gradu, cum et illud eo creditur infirmius, quo sollicitius quæritur; et eo ipso minus videtur, quo tranquillitas propter metum minor est, investigandis obscurissimis rebus pernecessaria. Deinde quo magis magisque sentit anima, eo ipso quo proficit, quantum intersit inter puram et contaminatam; eo magis timet, ne, deposito isto corpore, minus eam possit Deus quam seipsa ferre pollutam. Nihil autem difficilius qnam ct metuere mortem 1, et ab illecebris hujus mundi, sicut pericula ipsa postulant, temperare. Tanta est tamen anima, ut etiam hoc possit adjuvante sane juStitia summi et veri Dei, qua hæc universitas sustentatur et regitur; qua etiam factum est, ut nun modo sint omnia, sed ita sint, ut omnino melius esse non possint. Cui sese In opere tam difficili mundationis sux adjuvandam et perficiendam piissime tutissimeque committit.