Latin
Quintus gradus animæ
Augustine, De Quantitate Animae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum effectum erit, id est, eum fuerit ab ornui tabe anim£ libera maculisque diluta, tum se denique in seipsa Iitissime tenet, nec omnino aliquid metuit sibi aut ulla sua causa quidquam angitur. Est ergo iste quintus gradus: aliud est enim efficere, aliud tenere puritatem; et alia prorsus actio qua se inqui. natam redintegrat, alia qua non patitur se rursus inquinari. In hoc gradu omnifariam concipit quanta sit: quod cum conceperit, tunc vero ingenti quadam et ineredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis, et illud, propter quod tantum laboratum est, altissimum et secretissimum præmium.