Latin
sextus gradus animae
Augustine, De Quantitate Animae 75
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoec actio, id est, appetitio intelligendi ea qu e vere summeque sunt, summus aspectus est animæ, quo perfectiorem, meliorem rectioremque non habet. Sextus ergo erit iste gradus actionis: aliud est enim mundari oculum ipsum animæ, ne frustra et temere aspiciat, ct prave videat; aliud ipsam custodire atque Armare sanitatem; aliud jam serenum atque rectum aspectum in id quod videndum est, dirigerc. Quod qui prius volunt facere quam mundati et sanati fuerint, ila illa luce reverberantur veritatis, ut non soium nihil boni, sed eliam mali plurimum in ea putent esse, atque ab ea nomen veritatis abjudicent, et cum quadam libidine et voluptate miserabili in suas tcnebras, quas eorum morbus pati potest, medicinæ maledicentes refugiant. Unde divino afflatu, et prorsus ordinatissime illud a Propheta dicitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12). Spiritus enim rectus est, credo, quo lit ut anima in verilate quærenda deviare atque errare non possit. Qui profecto in ca non instauratur, nisi prius cor mundum fuerit, hoc est, nisi prius ipsa cogitatio ab omni cupiditate ac fæce reruin mortalium sese cohibuerit et eliquaverit.