Latin
10
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
(b) Hæc ergo scientes, nolis ves viribus ad Dei misericordiam tenete, opera bona semper agite, et de substantia vestra pauperibus erogate. Qui plus habet, plus tribuat; qui vero minus, de hoc ipso largiatur beatus ct hilaris. Unusquisque. quod prævalet, tribuat: quia nimirum est unde gaudebit. Scilicet qui dat parum, accipiet multum; sicut Dominus ad Apostolos promittit dicens, Centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit (Matth. xix, 29). Dat, inquam, nummum, et comparat coeleste regnum; dat parvam pecuniam, et emit vitam æternam. Tenete ergo vIs ad clcemosynam; quia, sicut scriptum est, eleemosyna de morte liberat, et qni eam fecerit, non ibit in tenebrus frob. IV, 11). Unusquisque quantum prævalet, tantum porrigat. Qui habel aurum, det aurum: et qui habet argentum, det argentum: qui vero non habel pecuniam, cum hono animo dct pauperibus et buccellam; et si non habet integram, ex eo quod habet frangat, et partem egeno tribuat. Sciat quia quamvis parum cum bono animo tribuerit, acceptabile Deo erit. Dominus cnim non copia largitatis, sed benevolentia et devotione delectatur et pascitur largientis. Ut autem nullus pauper ab eleemosyna se excusare possil. ipse Dominus pro calice aquæ frigidæ se mercedom redditurum esse promisit (Matth. x, 42). Qui enim a Deo plures facultates accepit, magis utique judicii periculum sustinebit. Potuit nempe Deus omnes divites facere: sed pauperes idco in hoc mundo esse voluit, ut divites haberent quomo lo peccata sua redimerent. Redimite ergo vos, charissimi, dum habetis in potestate pretium; date eleemosynam de hono et justo labore, et non de alterius rapina. Audite modo aute fores vestras pauperes rogantes, ut et ipsi pro vobis in die judicii rogent. Prophetam attendite clamantem: Qui averterit, inquit, aurem suam nb egeno, et ipse invocabit Dominum, et non exaudiet eum (Prov. xxi, 43). Date ergo de eo quod Dens dedit vobis; quia ipse accipit quod pauperibus datis. Ipsi quidem datis, sed vobis in futurum transmittitis; non unde ventrem impleatis, sed unde flammas exstinguatis: quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit pecca. tum (Eccli. III, 33). Hinc Dominus per prophetam dicit: Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, ct non erit in cis morbus neque casus. Date ergo, dum licet, redemptionem animarum vestrarum: redimite vos ipsi dum vivitis, quia post mortem ncmovus redimere potest.