Latin
11
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 11
Unproofread scanNot analysed yet
(a) Unusquisque de quali ingenio vel artificio vivit, de ipso decimam Deo in pauperibus vel ecclesiis donet. Consideret quia omnia Dei suut pcr qu:e vivit, s ve terra, sive flumiua, sive semina, vel omnia quæ sub carlo vel super cœlos sunt: ct si ipse non dedisset, nihil utique haberet. Nam Deus noster, qui dignatur totum dare, decimam de suo dignatur a nobis rcpetcre, non sibi pcnilus, sed nobis profuturam. Sic enim ipse pcr prophetam promisit dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horreis meis, et probale me in his, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas cœli, et effudero vobis fructus terræ usque ad abundantiam (Malach. III, 10). Reddite ergo libenter decimam ex omnibus quæ possidetis super terram, quod cognoscitis Dco placere, de frumento, de vino de legumine, de feno, de auro, de argento, de pecoribus, insuper et lanarum ex ovium tonsione. Nolite de cuncta substantia vestra fraudare decimam: ne vubis novem partes auferantur, et sola decima renianeat. Convertimini ad hoc, dicit Dominus, ut aperiain vobis cataractas cœli, et effundam vobis benedictione meam (Ibid. 7 ). Si igitur dederitis voluntarie, plus semper Dominus dabit vobis: si uon dederitis, quanticumque pauperes in locis in quibus habitatis, fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum rei critis. Insuper immittet vobis Dominus pestilentiam et famem: et perdetis totum quod habetis, necnon adhuc et animas vestras. Ut autem hæc vobis non veniant, festinate cnm bono animo dare, unde animas vestras possitis redimere. Nec eligatis cui misericordiam faciatis, ne forte prætereatis eum qui meretur accipere; quia nescitis in quem Christus dignetur advenire. Scitote, quia quod paupcri vel pcregrino in terra largimini, sedenti in cœlo dati! ; ,qni dixit, Qui vos recipit, me recipit (Matth. x, 40 ); et, Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Id XXV, 40).