Latin
24
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 24
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce, charissimi, prædixi vobis simpliciter, ut intelligere possitis qu:e sint unicuique ventura. Nemo jam se de ignorantia poterit cxcusare: quoniam mors el vita prænuntiata sum vobis, supplicia impiorum, ct gloria justorum. Jam vero in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis. Unusquisque enim quod hic concupierit et assecutus fuerit, hoc utique possidebit. Vitam ergo æternam toto nisu concupiscite: nee emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda coelestia regna ultro ipsi relinquite qnod lucis hujus fine perdendum est. Surgat jam, quæso, quicumque peccati catena constrictus tenetur, ct expergefictus a somno suæ mortis eviJilet. Recurrat ad confessionem, et agat pœnitentiam. Nec erubescat publicc poenitere supcr immunditiis quas gessit: quia revera multo rachus est hic pauco tempore pœnitere, quam per tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si ex toto corde poenituerit, cito succurret illi Redemptor qui quatriduanum jam fetidum suscitavit Lazarum (Joan. XI, 43). Paratus est illc semper misericordi æ sinus, et clementer exspectat, ut suscipiat poenitentes. Non est enim, sicut scriptum tenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam misericordia desperanda: quia ipse quotidie clamat per prophetam dicens, Quacumque die conversus fuerit peccator ab immunditia sua, omnes iniquitates ejus erunt in oblivione coraM me (Exech. XVIII, 21 ). Et rursus per alium prophetim dicit, Ego sum Dominus Dens rester qui deleo iniquitates vestras (Isui. XLIII, 25). Et illud de Evangelio, Gaudium erit iri cælo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luz. xv, 7). Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Considerate, fratres charissimi, quam larga est bonitas Dei nostri, quam ineffabilis miscricordia ejus. Quotidic contemnitur; et quotidie nos ad pœnitentiam belignissima pictate invitat. Fiduciam nohis pia ejus largitio præstat: ut nec desperemus de Christi misericurdia, nec tamen nobis absque fructu pœnitentiæ Tertiam concessam præsumamus. Dominus cnirn quantum patris pictate indulgens semper et misericors est, tantum judicis majestate severus est ct metuendus. Potest quidem rc; s dare indulgentiam, potest ipse suam reflectere sententiam, potest poenitemi gratias indulgere 1; non pote si tamen nisi justissime judicarc: quoniam non est apud Deum commutatio, nec vicissitudinis obumhratio (Jacobi I, 17). Æquissime enim judicat, atque æqualiter secundum uniuscujusque facta repensat; bona scilicet bonis, et mala malis. Ideoque, charissimi, reminiscimini quæ egistis: et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilalionc ad pœnitentiæ medicamenta confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite, inquit, tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8), quia nescitis quid crastino futurum fit. Mementote semper quod ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium hominum non solum facta, sed ct cogitationes, sicut et Apostolus ait: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13).