Latin
25
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 25
Unproofread scanNot analysed yet
Haec jugiter cogitantes, intentissima sollicitudine vos custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper præparate. Ecce jam, ut certissime tenemus, finis mundi in promptu est, jam finis sarculi instat: et, quod lugendum est, tanta mala quctidie fiunt, tantae tribulationes crebrescunt, ut per hæc etiam mundus finem suum quodam modo proclamare videatur. Ecce omnia quæ Prophetæ vaticinaverunt, quæque prædixerunt A postoli,, pcne jam completa sunt: solus dies judicii et horribilis Antichristi adventus adhuc restat. Ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, fames super famem, pestilentia super pestilentiam, ct gens supra gentem consurgit. Omnia quæ dudum sunt prædicta, nos jam videmus impletu. Quare ergo sumus lapidei, et ferreum pectus possidemus, ut pro remedio animæ nostræ inter lot mala minime cogitemus? Din cst enim quod vox divina minatur: sed nullatenus hominum pertinacia nutatur. Coelestis olim intentatur ultio; ct nulia hominum adhibetur sntisfactio. Dei proximat ira; et tepide agitur pœnitentia. Venturum Prophetae testantur supplicium; et raro ab hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter, dilectissimi, moneo, ut vel jam mundo finiente humana finiatur malitia, soliusque Dei toto nisu qu:rratur misericordia. Non vos jam divitiarum onera ad terram premant, quia cito hic omnia relinquemus v nec pariter et Christum velimus habcre et sæculum; sed spreto sæculo liberi festinemus ad coelum.