Latin
5.20 to 5.38
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.20-38
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce forte mandatum, et videtur hominibus durum; setl magnum habet præmium. Audite quale: Ut silis, inquit, filii Patris vestri qui in cœlis est (Matth, v. . 44, 45). Oquanta gratia! Per nos servi digni nou sumus, et per inimicorum dilectionem filii Dei officimur. Ideo crgo, fratres, et amicos diligite in Deo, et inimicos diligite propter Deum. Qui enim tii ligit proximum, sicut Apostolus dicit, legem implevit (Rom. XIII, 8). Nam qni verus christianus vult esse, hæc ei necessc est præcepta custodire: si enim non custodiit, ipse se circumvenit. Ille itaque honus christianus est, qui nulla phylacteria vcl adinventiones diaboli credit, sed omnem suam spem in solo Christo ponit: qni peregrinos lanqunm ipsum Christum cum gaudio suscipit, quia ipse dicit, Hospes fui, ct suscepistis me; et, Quamdiu fecistis hoc uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. xxv, 55, 40). Ille, inquam, bonus christianus est, qui hospitibus lavat pedes, et tanquam parentes charissimos diligit; qui juxta quod habet, pauperibus eleemosynam tribuit; qiii ad ecclesiam frequcntius venit, ct oblationem quae in altarri Deo offeratur exhibet; qui de fructibus suis non gustat, nisi prius Deo offerat, qui stateras dolosas et mensuras duplices non habet, qui pecuniam suam non ad usuram tribuit, qni et ipse caste vivit, et li- Hos suos vel vicinos docet ut caste et cnm Dei timore vivant, et quoties sanctæ solemnitates adveniunt, ante dies plures castitatem etiam cum propria uxore custodit, ut sccura conscientia ad Domini altare possit accedere; qui postremo symbolum et dominicam orationem mcmoriter tenet, et filios ac familiam ca, dem docet. Qui talis est, sine dubio verus christianus est; sed et Christus in ipso habitat, qui dixi! ,Ego et Pater ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan.