Latin
5.39 to 5.60
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.39-60
Unproofread scanNot analysed yet
xiv, 25). Similiter et per prophetam dicit, Ego inhabitabo in eis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus (Levit. xxvi, 12). (n) Ecce audistis, fratres, quales sint christiani honi: ideo quantum potestis, cum Dei adjutorio laboretis, ut nomen christianum non sit falsum in vohis. Scd ut veri christiani esse possitis, semper pr:rcepta Christi et cogitate in mente, ct implete in operatione. Redimite animas vestras de poena, dum habetis in potestate remedia. Eleemosynam juxta vires facite, pacem et charitatem habete, discordes ad concordiam rcvocate, mendacium fugite, perjurium expavescite, falsum testimonium non dicite, furtum non facite. Oblationes et dccimas Ecclesiæ offerte, luminaria sanctis locis juxta quod habetis, exhibete. Symbolum et orationem dominicam in memoria retinete, et filiis ves'ris insinuate. Filios etiam qnos ex Baptismo suscepistis, docete et castigate, ut semper cum timore Dei vivant; scitote vos fidejussores pro ipsis apud Dcum esse. Ad Ecclesiam quoque frequentius convenite, sanctorum patrocinia humiliter expeti' te,diem dominicam proreverentia resurrectionis Christi absque ullo opere servili colite, sanctornm solemmitates pio affectu celebrate. Proximos vestros sicut vosmetipsos diligite: quod vobis vultis ab aliis fieri, hoc et vos aliis facite; quod vobis non vultis fieri, nulli faciatis. Charitatem ante omnia habete; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Estote hospitales, humiles, omnem sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura cst de vobis (Id. v, 7). Infirmos visitate, carceratos requirite, peregrinos suscipite, esurientes pascite, nudos vestite, hariolos et magos fugite. Sit vobis æqualitas in pondere et in mensura, sit statera justa, justus modius, æquusque sextarius: nee plus quam dedistis repetatis, neque usuras pro fenerata pecunia a quoquam exigatis. Quod si observaveritis, securi in die judicii ante tribunal æterni judicis venienles dicetis, Da, Domine, quia dedimus;