Latin
5.79 to 5.93
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.79-93
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus præsumat lustrationes facere, nee herbas incantare, neque pecora per cavam arborem vcl terram foratam "transire; quia per hæc diabolo videtur consecrare. Nulla mulier præsumat succinos ad collum dependere: nac in tela, vel in tinctura, sive in quolibet opere, Minervam vel cæteras infaustas personas nominarc; sed in omni opere Christi gratiam adesse optare, et in virtute nominis ejus toto corde confidere. Nullus si quando luna obscuratur, vnciferarc præsumat; quia certis temporibus Deo jubente obscuratur. Nec luna nova quisquam timeat aliquid operis arripcre: quii Deus ad hoc lunam fecit, ut tempora dcsignet (Cen J, 14), et nocUum tenebras temperet; non ut alienjus opus impediat, aut dementem hominem faciat, sicut stulti putant, qui a dæmonibus invasos a luna pati putant. Nullus dominos solem aut lunam vocet, neque per cos juret: qnia creatura Dei sunt, ct necessitatibus hominum jussu Dei inserviunt. Nullus sibi proponat fatum vel fortunam, aut genesim10, quod vulgo nascentia dicitur; ut dicat, Qualem nascentiam attulit, taliter erit: quia Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. ii, 4), atque in sapientia omnia dispensat, sicut disposuit ante mundi constitutionem. Præterea quoties aliqua infirmitas evenerit, non quæ rantur præcantatores, non divini, non sortilegi, non oaragii, neque pcr fontes, aut arbores, vel bivios1 diabolica phylacteria exerceantur: sed qui ægrotat, in sola Dei misericordia confidat, et Eucharistiam corporis ac sanguinis Christi cum fide et devotione accipiat, oleumque benedictum fideliter ab Ecclesia petat, unde corpus suum in nomine Christi ungat; et, secundum apostolum, oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit cum Dominus (Jacobi v, 15); et non solum corporis, sed etiam animæ sanitatem accipiet: complebiturque in illo quod Dominus in Evangelio promisit, dicens, Omnia enim quæcumque petieritis in oratione credenteS, accipietis (Matth.