Latin
5.94 to 5.106
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.94-106
Unproofread scanNot analysed yet
xxi, 22). Ante omnia ubicumque estis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre: quia, sicut Dominus in Evangolio pronuntiat, de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii (Matth. XII, 56). Ludos eliam diabolicos, vel vacillationes2, vel cantica Gentilium fieri vetate. Nullus christianus hæc exerceat. quia per hæc paganus efficitur: nec enim justum est, ut ex ore christiano, ubi sacramenta. Christi mittuntur, ct quod decet Deum semper laudare, cantica diabolica procedant. Ideoque, fratres, omnes adinventiones inimici toto corde rospuite, et supra dicta sacrilegia cum omni horrore fugite. Nulli creaturæ praeter Deum et sanctos ejus venerationem exhibeatis: fontes vel arbores, quos sacrivos vocant, succidite; pecudum similitudines3, quas per bivia ponunt, fieri vetate, et ubi invenerilis, igne cremate. Per nullam aliam artem salvari vos credatis, nisi per invocationem Domini et crucem Christi. Nam illud quale est, quod si arbores illac ubi miseri homines vola reddunt, ceciderint, non ex eis ligna ad focum dcferunt? Videte quanta est stultitia hominum, si arbori et insensibili et mortuæ impendunt honorem, et Dei omnipotentis præcepta contemnunt.