Latin
6
Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo coelum, non terram, ncc ullam omnino creaturam præter Deum ullus adorandam credat: quia omnia ipse solus condidit atque disposuit. Altum quidem coelum cst, ingens terra, immensum mare, pulchra sidera: sed pulchrior et immensior sit necesse est qui hæc creavit. Si enim hæc quae vi<len'ur, tam incomprehensibilia sunt, id est, varii fructus terrae, pulchritudo florum, diversitas pomorum, genera animalium, alia super terram, alia in aquis, alia in aere; apum quoque prudentia, ventorum flatus, nubium rores, tonitruorum fragores, temporum vices, dicrum noctiumque varius recursus, quæ omnia nullatenus mens humana potest æStimatione comprehendere: si erRO hæc talia sunt quai videmus, et nullatenus comprehendimus; qualia æstimanda sunt illa coelestia, quæ nondum videmus; vel qualis omnium horum artifex, cujus nutu cuncta creantur? Illum ergo, fratres, super omnia timete, illum inter omnia adorate: illum ultra omnia amate, ad illius vos misericordiam tenete, de illius clementia nunqnam desperate.