Latin
1010 to 1033
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 1010-1033
Unproofread scanNot analysed yet
Recitetur in medio nostrum sententia beati Apostoli terribilis terribiliterque prolata, quæ corda simul et corpora nostra contremiscore faciat. Ait enim: Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quædum exspectatio judicii, et ignis œmulatio, quœ consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificati estis, et spiritui gratiæ contumeliam feverit? Schuus enim qui dixit. Mihi vindictam ego reddam. Et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Et paulo post: Nolite itaque amittere confidentium vestram, quæ magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit reddere unicuique secundum opus suum (Hebr. X, 26-31, 35-37). Hæc enim verba non ex me, sed ex ipso qui dixit, An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? profluxerunt, Extendamus acien oculi cordis, et videamus: et aurem cordis accommodemus ad terribilem Apostoli sententiam perspiciendam et investigandam. Mundemus oculum cordis, into ipsa lux, quam desideramus videre, mundet cor nostrum, et sit a peccatorum tenebris ipso miserante mundatum: Beati enim. ait, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non sit nobis hic labor inutilis ad perniciem, sed milis ad salutem. Corramus dum lucem habemus, ne tenebræ nos comprehendant (Jean. XX, 35). Et iterum Apostolus hortatur nos intentissime dicens, Remissas munus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimonium, sine qua nemo videbit Deum: contemplantes no quis desit gratiæ Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.