Latin
1034 to 1058
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 1034-1058
Unproofread scanNot analysed yet
Et paulo post: Videte ne recusetis loquentem si enim illi qui increduli fuerunt verbo Dei, non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur; multo magis nos qui de cœlis loquentem nobis avertimur1, cujus vox movit terram tunc; modo autem repromittit dicens, Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cœlum. Quod autem, Adhuc semel, dicit, declarat mobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus, placentes Deo cum metu et reverentia: etenim Deus noster ignis consumens est, qui concumplurus est adversarios (Hebr. XII, 12-15, 23-29). Accedamus ad eum antequam consumamur ab illo: postulantes ab eo urere cor nostrum, et renes nostros. Et iterum, Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum (Psal. LXV, 18). Apertissime enim patet, quia si hic ab illo non urimur, illic velut adversarii consumemur. Ait enim Apostolus, Nemo se circumveniat, nemo se seducat inanibus verbis, quia quæcumque seminaverit homo, hæc et metet (Ephes. V, 6; Galat. VI, 8). Non aliud lingua loquamur et aliud corde; ne simus Judas et Herodiani: alii in proditione, alii in confessione, alii in dissimulatione2, sed alii in veritatis humilitate. Ideo cum vero corde in plenitudinem fidei properemus, aspersi corda a conscientia mala. Teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem, et honorum operum inchostionem non deseramus, sicut est consuetudinis quibusdam: sed consolantes, et tanto magis, quanto viderimus appropinquantem diem judicii. CAPUT LXIV. Caro diabolum recipit. In quam solam potestatem accepit. Caro ad matitiam potens, ad pia opera fingit se infirmam. Caro quasi animæ bellum. Ad omnia mala provocat. Et sibi et animæ æterna parat. Teramus carnis nostræ superbiam, qui caro est quæ animam perdit, et totam superbiam affert: et qui in carne seminat, sicut Apostolas ait, de carne et metet corruptionem (Galat.