Latin
1080 to 1102
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 1080-1102
Unproofread scanNot analysed yet
v, 47). Caro est misera bestia, quæ gravat animam, dicente Apostolo: Qui in carne sunt, placere Deo non possunt (Rom,VIII, 8). Iterum ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de se ipso dicit: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41 ). Caro enim nostra in malitia semper vult potens esse, in abstinentia autem, id est, in jejunio et in vigiliis et oratiombus ac bonis operibus infirmam se esse flugit. Caro nostra est, quæ nos demergit in foveam, dicente Apostolo: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram; id est, fornicationem, immunditiam, iram, axam, et cætera quæ sequuntur (Coloss. III, 5). Etirum: Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis vestris (Rom. XIII, 14). Itaque mortifìcemus carnem nostram per abslinentiam, et jejunium, et vigilias, et orationes; ne nobis adducat diabolum cum concupiscentiis malis. Caro autem data est nobis, quasi animæ bellum: quæ si mortificetur, adducit vitam; si nutriatur, præparat se contra animam ad bellum. Laudo autem illum qui carnis suæ potest habere potestatem. Dum infìrmitatem carnis nostræ timemus, salutem animæ nostræ negligimus. O anima misera, quid dicis, quam caro sic fortiter gravat, dicente Salomone, Caro quæ corrumpitur, aggravat animam; ect iterum repetit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. IX, 15; I, 11)? Væ, væ miseræ, animæ, quam caro persequitur. Caro nostra quotidie contra animam pugnat: et nos contra carnem pugnare quotidie debemus, sicut Apostolus præcipit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Omnem suggestionem malam caro concupiscit et demonstrat, caro concupiscit omne malum, caro hortaur maleficia, caro provocat iram, caro provocat homìcidium, caro provocat adulterium et rixam, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam malam hujus sæculi, et omnia mala caro desiderat. O caro bestia crudelis, quid habes, quid gravas animam, quæ nihil desiderasset nisi Deo servire, si tibi inimicæ non se junxisset?