Latin
1059 to 1079
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 1059-1079
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 8). Caro est quæ recipit diabolum: diabolus enim seminat in carne nostra semina sua, id est, homicidium, fornicationem, concupiscentiam, libidem, iram, rixam, ebrietatem, superbiam, furtum et omnem suggestionem malam, dicente Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus curnem et sanguinem, sed adversus spiritus carnis hujus, adversus spiritualia in cœlestibus (Ephes. VI, 12). De diaobolo dicit, qui spiritus malus est, et non videtur. Et ipse spiritus nequissimus projectus est de cœlo cum angelis suis, de quibus dicitur in Apocalypsi: Ecce projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos die ac nocte, et ipsi vicerant eum propter sanguinem Agni (Apoc. XII, 10, 11). De quo Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meæ, Angelus satanæ, qui me colaphizel. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Item ipse repetens dicit: Video aliam legem in membris meis, sepugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in menbris meis. Iterum ipse: Ego enim mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 23, 25). EA iterum: Nihil sunc damnationis est his qui sunt in Christo (Rom. VIII, 1). Caro est quæ recipit diabolum, et carnem habet diabolus in potestate, non animam: ideo dicit Apostolus, Datus est mihi stimulus carnis moœ: non dicit, animæ meæ; sed, carnis meæ, angelus satanæ. Denique Job in carne tentatus est a diabolo, dicente Domino: Et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne ejus. Et iterum: Dabo tibi illum in potestatem, præter animam illius (Job 1, 12; II, 6) Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc autem sibi invicum adversantur, ut non quæcumque vultis, ca faciatis (Galat.