Latin
608 to 625
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 608-625
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sæpe per ovem unam morbidam polluitur totus grex: et modica pars fellis magnum dulcorem vertit in amaritudinem. Nam talis si in habitu videatur tibi clarus ac nobilis, et dulcia tibi verba proferat; operibus tamen si agat tecum contrariis, magis nocet illius talis factura, quam placeat ex verbis figura; non enim ex verbis, sed ex virtutibus homo probatur. . CAPUT XLV. Intentio recta. Sic et tu sis apud Deum probatus, et omnia pro Christi amore libenter sufferas, et pro tribulationis carnalibus, quando tibi eveniunt, non frangatur animus tuus, nec vigorem patientæ tuæ res hujus sæculi caducæ molliunt. Sed time potius Deum, si a proposito tuo retardaveris: et quando te pecrati obnoxium senseris, ad pœnitentiam converti non confundaris: quia qui pœnitebit hic, in novissimo pœnitebit. In omnibus actibus et cogitationibus tuis placeas Deo, nec studeas placere atteri, nisi ad æditicationem animæ. Et in omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum: et si secundum Deum est quod cogitas, diligenter examina: et si est rectum coram Deo, perfire illud: si vero adversum fuerit repertum, amputa illud ab anima tua. Et omnia per consilum sapientum tacito: ut opera tua et gressus tui secundum Domini voluntatem dirigantur. In omni oratione et obsecratione Domini voluntatem in te, non tuam deprecare fieri: et secundum Apostoli præceptum, orare sine intermissione oportet (I Thess. v, 17), et sanctas manus sine ira et disceptatione ad Deum levare. CAPUT XLVI. Beneficum esse in omnes. Misericors est Dominus: et misericordiam in se sperantibus præstat. Non illi misericodia opus erat, qui nullum habuit peccatum, qui Angelos lecit, et Archangelos pra posuit: sed ut nos misericordiam ab illo consequamur, eleemosynas dedit. Non illi eleemosyna necessaria fuit, cujus sunt omnia regna cœlurum, qui constituit Dominationes, Principatus, Virtutes, Potestates, sed ut nos eleemosynis nostris participes regni cœlorum efficeret.