Latin
626 to 643
Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 626-643
Unproofread scanNot analysed yet
Paticus et pacificus est Dominus, ut paticutia et pace sua mundum totum, qui in maligno positus erat, reconciliaret Deo. Et nos patientes et pacifici sine ira et disceptatione simus, si ad Deum volumus pervenire. Et ad omnes homines faciamus bonum: ad omnes dico, non per partes, non ad unum vel ad duos aut ad tres, sed ad omnes homines. Christus enim non pro sanctis tantum passus est; sed pro peccatoribus et impiis et sceleratis ascendit crucem, et passione sua omnes nos revocavit ad vitam. Non sanctis tantum dedit Deus solem et lunam et pluviam, et omnia nascentia terræ, et omnes fructus qui oriuntur in terris: sed in commune omnibus hominibus dedit illa, qui solem suum facit oriri super honos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Ideo omnibus hominibus dedit illa in commune, ut bonum nostrum et elecmosynæ nostræ, et charitas nostra, et patientia nostra, et humilitatis nostra in commune omnibus hominibus distribuntur. Quamdiu fuerimus in hoc mundo, facianus bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10), et oremus pro inimicis nostris, et honum pro malo restituamus. CAPUT XLVII. Juslorum præmia et labores. Pauperes honoremus, et suscipiamus Christum in ipsis, qui dixit, Quamdin fecistis nui ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40): et filii Dei erimus, et hæredes Dei, cohæredes autem Christi, et participes regni ejus erimus (Rom. VIII, 47); ubi nunquam moricinur, et non senescemus; ubi non est humana (a) natura, nec dolor ullus, nec tristitia post gaudium, nec hix solis, nec lunæ et stellarum splendor, sed Dominus poster Jesus Christos lux erit, et sanitas; et vita, et charitas, et pax, et gaudium, et omne bonum omnibus credentibus in se.