Latin
39.1 to 39.24
Augustine, De Sancta Virginitate 39.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Metuo, inquam, tibi uehementer, ne, cum te agnum quocumque ierit secuturam esse gloriaris, eum prae tumore superbiae sequi per angusta non possis. bonum tibi est o anima uirginalis, ut sic, quomodo uirgo es, sic omnino seruans in corde, quod renata es, seruans in carne, quod nata es, concipias tamen a timore domini et parturias spiritum salutis. timor quidem non est in caritate, sed perfecta, sicut scriptum est, caritas foras mittit timorem, sed timorem hominum, non dei, timorem temporalium malorum, non diuini in fine iudicii. noli altum sapere, sed time; ama dei bonitatem, time seueritatem: utrumque te superbam esse non sinit. amando enim times, ne amatum et amantem grauiter offendas. nam quae grauior offensio. quam ut superbia illi displiceas, qui propter te superbis displicuit? et ubi magis esse debet timor ille castus permanens in saeculum saeculi, quam in te, quae non cogitas quae sunt mundi. quomodo placeas coniugi, sed quae sunt domini, quomodo placeas domino? ille alius timor non est in caritate; iste autem castus non recedit a caritate. si non amas, time, ne pereas; si amas, time, ne displiceas. illum timorem caritas foras mittit; cum isto intro currit. dicit apostolus etiam Paulus: non enim accepimus spiritum seruitutis iterum in timore; sed accepimus spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba, pater. illum eum timorem credo dicere, qui datus erat in uetere testamento, ne amitterentur temporalia bona, quae deus promiserat nondum sub gratia filiis, sed sub lege adhuc seruis. est etiam timor ignis aeterni, propter quem deuitandum deo seruire nondum est utique perfectae caritatis. aliud est enim desiderium praemii, aliud formido supplicii. aliae uoces sunt: quo abibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? et aliae uoces sunt: unam peti a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini et protegi templum eius, et: ne auertas faciem tuam a me, et: desiderat et deficit anima mea in atria domini.