Latin
39.25 to 39.34
Augustine, De Sancta Virginitate 39.25-34
Unproofread scanNot analysed yet
illas uoces habuerit, qui oculos leuare non audebat ad caelum et quae rigabat lacrimis pedes ad impetrandam ueniam grauium peccatorum; has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. illis uocibus comitatur timor, qui tormentum habet, quem perfecta caritas foras mittit; his autem uocibus comitatur timor domini castus permanens in saeculum saeculi. et utrique generi dicendum est: noli altum sapere, sed time. ut homo nec de peccatorum suorum defensione nec de iustitiae praesumptione se extollat. nam et ipse Paulus, qui dixit: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, tamen timore comite caritatis ait: cum timore et tremore multo fui ad uos, et ea sententia, quam commemoraui, ne aduersus fractos oleae ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est dicens: noli altum sapere, sed time; ipse omnia membra Christi generaliter admonens ait: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. ne ad uetus testamentum uideatur pertinere quod scriptum est: seruite domino in timore, et exultate ei cum tremore.