Latin
1.19.37 to 1.19.42
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.19.37-42
Unproofread scanNot analysed yet
ced tamen non tam minimus quam ille qui solvit: ut autem sit magnus atque illi regno aptus, facere debet et docere, sicut Christus nunc docet, id est, ut abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisæorum. Justitia Pharisæorum cst, ut non occidant; justitia eoram qui intraturi sunt in regnum Dei, ut non irascantur sine causa: minimum est ergo non occiderc: et qui illud solverit, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem illud impleverit ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno coelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum; perficietur autem, si nec irascatur sine causa: quod sl perfecerit, multo remotior erit ab homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit Legem ne occida. mus, sed implet potius, ut et foris dum non occidimus, et in corde dum non irascimur, innocentiam custodiamus.