Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Audiatis ergo, inquit, quia dictum est antiquis, Non occides: qui autem occiderit, judicio reus erit. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo iine causa, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, Racha, reus erit concilio: qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehenne ignis. Quid interest inter reuin judicio, et reum concilio, et reum gehenuæ ignis? Nam hoc postremum gravissimum sonat, et admonet qunsdam gradus factos a levioribus ad graviora, donet ad gehennam ignis veniretur. Et ideo si levius cst ren. esse judicio quam reum esse concilio; item levius est reum esse concilio, quam esse reum gehennae ignis; oportet levius esse intelligatur irasci sine causa fratri, quam dicere Racha, et rursus levius esse dicere Racla, quam dicere Fatue. Non enim rcatus ipse haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorarentur.