Latin
1.25.16 to 1.25.30
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.25.16-30
Unproofread scanNot analysed yet
in concilio autem quanquam et judicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid boc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad concilium pertinere sententiæ prolatio; quando non jam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter se qui judicant conferunt quo supplicio damnari oporteat quem constat esse damnantium: gehenna vero ignis, nec damnationem habet dubiam, sicut judicium; nec damnati poenam, sicut concilium; in gehenna quippe ignis certa est et damnatio et paena damnati. Videntur ergo aliqui gradus in peccatis et in reatu: sed quibus modis invisibiliter exhibeantur I meritis animarum, quis potest dicere? Audiendum est itaque quantum intersit inter justitiam Pharisæorum, ct istam majurem quæ in regnum cælorum introducit, quod cum sit gravius occidere qnam verbo irrogare convicium, ibi occisio reum facit judicio, hic autem ira facit reum judicio, quod trium illorum peccatorum levissimum est: quia illic quæstionem homicidii interhomines agilabanl; hic autem omnia divino judicio dimittuntur, ubi finis damnatorum est gehenna ignis. Quisquis antem dixerit quod graviore supplicio in majore justitia punitur homicidium, si gehenna ignis punitur convcium, cogit intelligi esse differentias gehennarum. Sane in tribus istis sententiis subauditio vcrborum inLucnda est. Habet enim prima sententia omnia verba neccssaria, ut nihil subaudiatur: Qui irascitur, inquit, fratri suo sine causa, reus erit judicio. in Secunda vcro cum ait, Qui autem dixerit fratri suo, Racha, subauditur, sine causa, et ita jungitur, reus erit concilio (a). Jam in tertia ubi ait, Qui autem dixerit, Fatue, duo subaudiuntur, et fratri suo, et fine causa. Hoc est unde defenditur, quod Apostolus Galatas vocat stultos (Gulat. III, i), quos eliam fratres nominat: bon enim id facit sine causa. Idco aUtem hie frater subaudiendus est, quia de inimico postea dicitur quomodo eliam ipse tractandus sit majore justitia.