Latin
1.25.31 to 1.25.45
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.25.31-45
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —26. Dcindc hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te; relinque fbi munus tuum ante altare, et vade, prius reconciliare fratri tuo I: et tunc veniens offer munus tuum. Hinc utique apparet de fratre dictum superius: quoniam sententia quae sequitur, ea conjunctione connectitur ut superiori attestetur: non eulm ait, Si aulcm obtuleris munus tuum ad altare; sed ait, Si ergo obtuleris munus tuum ad altare. Nam si irasci fas non est fratri suo sine causa, aut dicere Racha, aut dicere Fatue, niulto minus fas est animo tenere aliquid ut in odium indignatio convertatur. Quo pertinet etiam quod alio loco dicitur, Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. iv, 26). Jubemur ergo illaturi munus ad altare, si recordati fuerimus aliquid adversum nos habere fratrem, mUnus ante altare relinquere i et pergere ac reconciliari fratri, deinde venire et munus offerre. Quod si accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credat ita fieri oportere, si praesens frater sit. non enim diutius differri potest, cum munus tuum re. . linquere ante altare jubearis: si ergo de absente, et. quod fieri potest, etiam trans maro constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere cogimur, ut hoc quod dictum est sinc absurditate possit intelligi.