Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.57
Unproofread scanNot analysed yet
Inter illud ergo primum quod præter legem est ut majus malum pro minore malo reddatur, et hoc quod Dominus perficiendis discipulis dixit, ne pro malo ullum malum reddatur; medium quemdam locum tenet, ut tantum reddatur quantum acceptum est, per qvod a summa discordia ad summam concordiam pro temporum distributione transitus factus est. Quisquis ergo malum infert prior studio lædendi et nocendi, vide quantum distet ab eo qui neelaesus rependit, Quisquis autein nulli prior male fecit, sed tamcn læsus rependit gravius, vel voluntate vel facto, recessit aliquantum a summa iniquitate, et processit ad summam justitiam, et tamen nondum tenet quod lea quae per Moysen data est imperavit. Qui ergo tantum reddit quantum accepit, jam donat aliquid: non enim tantam poenam meretur nocens, quantam ille qni ab eo læsus innocens passus est. Hanc ergo inchoatam, non se. veram, sed misericordem justitiam ille perficit, qui legem venit implere, non solvere. Duos ergo adhuc gradus qui intersunt,. intelligendos reliquit, et de ipso summo misericordiæ culmine dicere maluit. Nam est adhuc quod faciat, qui non implet istam magnitudinem praecepti, quae pertinet ad regnum coelorum; ut non reddat tantum, sed minus, vehit pro duobug pugnis unum, aut pro evulso ocule aurem præcidat. Hinc ascendens qui omnino nihil rependerit, propinquat præcepio Domini, nec tamen adhuc ibi est. Parum enim adhuc videtur Domino, si pro malo quod acceperis, nibil rependas mali, nisi eliam amplius sis paratus accipere. Quapropter non ait, Ego autem dico votis, non reddere malum pro malo; quanquam hoc etiam magnum præceptum sit: sed ait, non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerit irrogatum, sed etiam non resistas quo minus aliud irrogetur. IIoc est enim quod etiam consequenter exponit: Scd si quis te percusserit in dexteram maxilam tuam, præbe Uti et alteram: non enim ait, Si quis te percusserit, noli tu percutere; sed, Para te adhua percutienti. Quod ad misericordiam pertinere, hi maxime sentiunt, qui cis quos multum diligunt, tanquam filiis vel quibuslibet dilectissimis suis ægrotantihus serviunt vel pan'ulis vel phreneticis: a quibus molta sæpe patiuntur, et si corum salus id. exigat, præbent se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis vc! morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominos medicus animarum, curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum quorum saluti consulere veltent, imbecillitates æquo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit: quia nibil innocentius est eo qui in virtute perfectus est.