Latin
1.58.1 to 1.58.19
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.58.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quæri autem potest quid sibi velit dextera maxilla. Sic eoim in exemplaribus graecis, quibus-major fides habenda est, invenitur: nam multa latina, maxillam tautum babent, non etiam dexteram. Facies est autem qua quisque cognoscitur: at legimus apud Apostolum, Tolerati. enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extallitur, si quis in faciem vos cædit: deinde continuo subjungit, Secundum ignobititatem dico (I! Cor. XI, iO, 21); ut exponat quid sit in faciem cædi, hoc est contemni atque despici. Quod quidem non ideo dicit Apostolus, ut illos non sustinerent; sed ut se magis qui eos sic diligeret, ut seipsum pro cis vellet impendi (Id. XII, 15). Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas et secundum Denm et secundum hoc sæculum potest esse; ita distribuitur tanquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo Christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos hujus sæculi honores habet. Sicut idem Apostolus, cum in eo peraequerentur homines nomen christianum, si taceret de dignitate quam habebat in sæculo. non præbuerat alteram maxillam cædentibus dexteram. Non enim dicendo, Civis Romanus sum (Act. XXII, 25), non erat paratus hoc in se contemni quod pro minimo habebat, ab eis qui in illo nomen tam pretiosum et salutare contempserant. Numquid enim ideo minus tpostea vincula toleravit, quæ civibus Romanis non licebat imponi, aut quemquam de bac injuria volait accusare? Et si qui ei propter civitatis Romanae nomen pepercerunt, nou tamen ille ideo non praebuit quod ferirent, cum eos a tanta perversitate corrigere cuperet patientia sua, quos videbat in se sinistras partes magis quam dexteras honorare. Illud est enim tautum attendendum, quo animo faceret omnia, quam benevoie et clementer in eos a quibus ista patiebatur.