Latin
1.70.1 to 1.70.22
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.70.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Gradum tamen esse anguem in Pharisæorum justitia, quae ad Legem veterem pertinet, hinc intelligitur, quod mulli homines eos etiam a quibus diliguntar oderunt; sicut luxuriosi filii parentes coercilores luxurie suac: ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui venit Legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen, ut cum Publicanis etiam possit esse communis. Nec quod in Lege dictum est, Oderis ininiicum tuum, vox jubentis justo accipienda est, sed permittentis infirmo. i. Oritur hic sane nullo modo dissimulanda quæstio, quod huic præcepto Domini, quo nos hortatur diligere inimicos nostros, et benefacere his qui nos odcrunt, et orare pro his qui nos persequuntur, multae aliæ Scripturarum partes minus diligenter et sobrie considcrantibus videnturadversae; quia et in Prophetis inveniuntur multæ imprecationes adversus inimicos, quæ maledictiones putantur: sicut est illud, Fiat mensa corum in laqueum (Psal. LXVIII t 23); et cætera quæ, ibi dicuntur: et illud, Fiant filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua (Psal. cvm, 9); et quae alia vel supra vel infra in eodem psalmo in personam Judæ per Prophetam dicuntur. Multa alia usquequaque in Scripturis reperiuntur, quae videantur esse contraria et huic praecepto Domini, et illi apostolico, quo ait, Benedicite, et nolite maledicere (Rom, xii, 14): cum et de Domino scriptum sit quod maledixerit civitatibus quæ verbum ejus non acceperunt (Matth. XI. 20-24, et Luc. x, 13-15); et memoratus Apostolus de. quodam ita dixeril, lieddet illi Dominus secundum opera illius (II Tim. IV, 14). ii. Sed haec facile solvuntur, quia et Propheta per imprecationem quid esset futurum cecinit, non optantis auto, sed spiritu praevidentis; ila et Dominus,.